HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XII: De tubis argenteis, et modo clangendi in eis

#Num. X

Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocabis multitudinem. Has duas tubas habebant in quatuor usus, ad convocandam multitudinem, ad movenda castra, ad bella, ad festa. Et erat, ut dicit Josephus, tuba fistula cantatoria, pene magnitudine cubiti, calamo capacior, praebens in principio latitudinem, quae conveniat ori ad susceptionem spiritus, quae Hebraice dicitur asora. In convocatione vero multitudinis, aliqua erat diversitas, ad convocandum omnem populum, utraque simul clangebant simpliciter. Ad convocandos solos principes, semel clangebant. Quod dupliciter intelligitur, id est una tantum, vel uno impulsu. Etiam, ut addit Josephus, semel clangebant, si principes populum suum quisque in ecclesia convocare volebant, vel Moyses populum per ecclesias. Ad castra vero movenda, non simpliciter, sed concise, et prolixius tubis clangebant. Et in primo sonitu movebant castra tres tribus, quae erant ad orientem, in secundo, quae ad meridiem, in tertio, quae ad occidentem, in quarto, quae ad aquilonem. Modus vero clangendi in bellis non distinguitur, quia forte, sicut apud alias nationes, fiebat apud eas, quando etiam habebant solemne epulum, et dies festos, et kalendas clangebant, sed non est determinatus modus sacerdotes autem clangebant.